Roman numeral 10000 CC DD.svg

Granata manuaria

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
M67 Grenade, granata in CFA confecta.

Granata manuaria[1] sive granata manualis[2] vel simpliciter granata[3] est bomba parva quae manibus iacitur.

Etymologia[recensere | fontem recensere]

Vocabulum granata ex forma plurali vocabuli "granatum" ortum est, quia primo granatae malogranato similes erant forma.

Historia[recensere | fontem recensere]

Granata manuaria nomine Mills bomb, species 36M ex anno 1942.

Primis granatis manuariis, quae tamen non pulverem, sed ignem graecum continebant, saeculo VII milites Imperii Byzantini utebantur.

Europa[recensere | fontem recensere]

Granata baculiformis[recensere | fontem recensere]

Granata baculiformis 24 fuit granata manuaria normalis exercitus Germaniae.

Granata baculiformis 24 anno 1915 introducta in usu ad annum 1945 fuit. Forma et ars bello mundano primo divulgata est, sed nomen speciei totum tempus idem erat.

Usus[recensere | fontem recensere]

Granata manuaria bomba manualis est, quae a milite vi musculorum iacitur. Anulus parvus ad eam affixus est, quo extracto reactio explosiva incipit. Quo facto parvum tempus habet miles, ut granatam manuariam in hostium turbam aut in domum a hostibus occupatam, aut in quemvis alium locum iaciat.

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Ebbe Vilborg. Norstedts svensk-latinska ordbok. Editio secunda anni 2009.
  2. Artis magnae artilleriae pars prima, auctore Casimiro Siemienowicz,... (1650)
  3. Words (sc. Verba), a Gulielmo Whitaker creatum, programma computatrale quod flexionem vel coniugationem vocabulorum Latinorum notat, eaque in Linguam Anglicam convertit. Vide nexum externum: Words.exe.. Etiam "Punica mala bellica" appellata in Angeli Galluccii e Societate Jesu De bello belgico ab anno Christi MDXCIII ad induntias annorum XII.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad granatas manuarias spectant.