Government cheese

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Government cheese (scilicet "Caseus Rei Publicae") sive Pasteurized Process American Cheese for Use in Domestic Programs (sc. "Casei compositio Americana pasteurizata ad cives alimentandos destinata") est caseorum mixtorum compositio, eis qui alimenta rei publicae mereant offerta a gubernio Civitatum Foederatarum praecipue per annos 1980-1990; hodie etiam talis compositio, sine nomine productoris involuta, offertur et mulieribus infantibusque alimenta merentibus et civibus calamitatum victimis. Haec confectio e caseis Cheddar Americano et Colby aliisque lacticiniis necnon emulsificatoribus et sale (usque ad 2%) componitur ut nutritionem praebeat, ut saporem casei dulcis imitet, ut facilius secetur et calore modico tabesceat.

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]