Fionia

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Conlocatio Fioniae in Dania

Fionia (Danice: Fyn) est insula tertia maxima Daniae in Mari Baltico. Pars regionis Meridionis Daniae est. Numerus incolarum est 482 410.

Haec insula hortus Daniae a gentibus appellatur, quia natura multa pulchra bonaque habet. Urbs maxima est Othania, ubi clarus scriptor Iohannes Christianus Andersen habitavit. Alia oppida magna in Fionia sunt Cartemunda, Nyburgum, Suineburgum, Fåborg, Asnesum, Middelfurtum, et Bogense, quae omnia in litore sunt. Area Fioniae est 2984 chiliometra quadrata.

Fionia appellatur insula risionis, quia gentes suae amoenae et laetae sunt.