Festivus

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Pertica Festivi.

Festivus (a festo, festivo) est profanus dies festus die vicesimo tertio Decembris celebratus ut "alia via" temporis ferialis celebrandi, sine commercialismo et incommodis acceptis.[1] Festivus a Dan O'Keefe scriptore excogitatus est et in culturam popularem introductus a Daniele filio, ludorum scaenicorum scriptore pro Seinfeld serie televisifica,[2][1] ut pars cuiusdam narrationis comicae. Celebratio huius diei festi, ut Seinfeld ostendit, Perticam Festivi comprehendit, merum aluminio inornato truncum, mores quoque sicut Querelas Enumerandas,[3] Facinora Roboris,[4] et res facile explanatas Miracula Festivi appellatas.

Historia[recensere | fontem recensere]

Primus Festivus factus est mense Februario 1966, ut celebratio O'Keefe senioris primae congressionis cum Debora, uxore futura,[1] sed nunc die 23 Decembris celebratur, ut in "The Strike," programmate Seinfeld diei 18 Decembris 1997 depictus.[2] Secundum O'Keefe, nomen Festivi "tantum in caput ingressum est."[5][1]

O'Keefe senior, in libro Stolen Lightning: The Social Theory of Magic (1982), ritus et eorum significationes sociales explanat—thema ad mores Festivi pertinens.[6]

"Happy Festivus," opus acu pictum in yarmulke

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. 1.0 1.1 1.2 1.3 Salkin, Allen (19 Decembris 2004). "Fooey to the World: Festivus Is Come". The New York Times .
  2. 2.0 2.1 "Festivus for the rest of us". LJWorld .
  3. Anglice: Airing of Grievances.
  4. Anglice: Feats of Strength.
  5. Anglice: "just popped into my head."
  6. O'Keefe (1982). Stolen Lightning: A Social Theory of Magic. ISBN 0-8264-0059-0 .

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Nexus externus[recensere | fontem recensere]


stipula Haec pagina est stipula. Amplifica, si potes!