Collativum commune

E Vicipaedia
(Redirectum de Faeneratio concursu)
Salire ad: navigationem, quaerere

Collativum commune est pecunia collecta communi opera hominum inter se ignotorum, qui gregatim opes et capitale per interrete conferunt, ut proposita adiuvent ab aliquo homine hominumve societate suscepta. Quae collatio cuiuslibet generis propositis provehendis fit.[1] Magni momenti sunt inter alia auxilium calamitosorum, diaria civica, petitiones honoris, suppeditatio pecuniaria sodalitati novae vel parvae facta, et scriptio programmaturae liberae.[2]

Nota[recensere | fontem recensere]

  1. Ordanini, Andrea; Miceli, Lucia; Pizzetti, Marta; Parasuraman, A. (2011). "Crowd-funding: transforming customers into investors through innovative service platforms" (Anglice). Journal of Service Management 22 (4): 443-470  (etiam ut documentum in Scribd)
  2. "1st paragraph -- Crowd funding Pbworks" (Anglice). Michael Sullivan and pbworks consensus group