Examen anatinum

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Nulla Vicipaediae Latinae pagina huc annectitur.
Quaesumus in alias commentationes addas nexus ad hanc paginam relatos. Quo facto hanc formulam delere licet.
Crocitat ut anas

Examen anatinum[1] est appellatio iocosa huiusmodi ratiocinationis:

Si qua res ut anas appareat, ut anas natet, ut anas crocitet, nonne vere anas sit?

Hic de singulari quadam re, a, agnoscenda agitur, quae certas perspicitur habere proprietates {G1...Gn}.

Examen anatinum quod genus ratiocinationis exponat, quaeritur. De ratiocinatione inductiva non agi videtur, quippe cum ratiocinator ad generalem anatis cognitionem corroborandam non tendat. Sin autem de ratiocinatione deductiva ageretur, anas iam esset agnita, et examinanda esset lex generalis:

\forall{x}(F{x} \to G{x})
sive "De omnibus x, si x est F, x proprietates G habet."
Sit F anas, et G numerus proprietatum {apparet ut anas; natat ut anas; crocitat ut anas}, quae de anate praedicari possunt.

Si singularis quam animadvertimus res ad anatis modum crocitat et natat, legis generalis praedictio vera est.

At enim res ita se habet, ut singularis quaedam a ex forma, genere natandi, sonitu agnoscenda sit. Hae proprietates, quas in singulari animadvertimus re, si ex lege generali concludi possunt, inopinatam rem a fortasse anatem esse agnovimus. Haec ratiocinatio est exemplum generis a Carolo S. Peirce excogitati, quod ratiocinatio abductiva appellatur. Abductio enim, quamquam incerta est, conclusionem valet eo firmare, quod propositionem sive legem generalem atque id quod praesto est testimonium explanare videtur. Ratiocinatione abductiva usi res vita cotidiana inopinatas nobis ipsis explanare solemus.

Nota[recensere | fontem recensere]

  1. Examen anatinum est vox a voce Anglica duck test translata, cuius origo ex Iacobo Whitcomb Riley, poeta Americano, trahi solet. Dixit enim Riley: "When I see a bird that walks like a duck and swims like a duck and quacks like a duck, I call that bird a duck." Vide, puta, Davis (2007: 7).

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Davis, Robin S. (2007) Who's Sitting on Your Nest Egg? Why You Need a Financial Advisor and Ten Easy Tests for Finding the Best One. Bridgeway Books: Austin, TX.
  • Gibson, Bill (2003) An essay on late structuralism. Development Economics And Structuralist Macroeconomics. (Essays in Honor of Lance Taylor, ed. by Amitava Krishna Dutt & Jaime Ros), 52-76. Edward Elgar Publishing: University of Notre Dame.

Vide etiam[recensere | fontem recensere]