Disputatio:Urbs Caebuana

Page contents not supported in other languages.
E Vicipaedia

Nomen adiectivum "Caebuanus", quod in "Archidioecesis Caebuana" invenitur, nomen postulat "Caebua", vocabulum sane geographicum quod et insulae et provinciae et urbis est nomen (vulgo Sugbo/Cebu). Provincia Caebua ex insula Caebua et nonnullis insulis minoribus constat, urbs vero Caebua est princeps et insulae et provinciae urbs. In litteris apostolicis quae verbis "Ut clarificetur"[1] incipiunt "Caebuae" invenimus in casu locativo ("TITULUS AC PRIVILEGIA BASILICAE MINORIS ECCLESIAE SANCTISSIMO NOMINI IESU CAEBUAE DICATAE CONFERUNTUR"), quod ad urbem pertinere videtur potius quam ad insulam. "Urbs Caebuana" autem vix alibi inveniri potest (vel tantummodo in paginis quarum fons est ipsa Vicipaedia).

Suadeo ergo ut huius paginae titulus fiat "Caebua (urbs)" vel "Urbs Caebua" (in appositione). MARCVS (disputatio) 04:16, 21 Octobris 2017 (UTC)[reply]

Licet ut moveamus adeo O Marco! Arbitrium tuum defero, etiam fac si tibi placeat quae fas esse videris. Interea pono notitiam movendae ut liceat alii sententias suas ponant.--Jondel (disputatio) 07:00, 21 Octobris 2017 (UTC)[reply]
Titulum "Caebua (urbs)" vero praefero iuxta exempla Vicipaedica, quoad viderim, Francogallicum[2] et Lusitanum[3]. MARCVS (disputatio) 09:51, 21 Octobris 2017 (UTC)[reply]