Disputatio:Navis exceptaculifera

Page contents not supported in other languages.
E Vicipaedia

"Exceptaculifera" mihi quidem nimis audacter (ne dicam iocose) compositum esse videtur. Praeterea exceptaculum serius et rarius est quam receptaculum, sed ne "receptaculifera" quidem placet nimiae audaciae causa. Quare suadeo equidem, ut, nisi quis meliorem invenerit appellationem, navis capax dicatur. Quid censetis? Neander (disputatio) 11:29, 10 Septembris 2018 (UTC)[reply]

A container ship is a 'ship of/for/having-to-do-with containers' (not just a 'capacious ship'), so containers need to be specified, and navis receptaculorum capax might therefore be appropriate. IacobusAmor (disputatio) 14:32, 10 Septembris 2018 (UTC)[reply]
Cum navis longa ad res bellicas indirecte referatur, putabam "navem capacem" aequo iure navem receptaculorum portatricem indicare. Sed recte dicis, fortasse non satis accuratum est. 'Container' in lexico Vilborgiano Latine redditur neologismo q.e. comprehensorium, sed num ad hanc rem multum conferat nescio. Habemus igitur navem receptaculorum capacem, quae dictio certe "navem exceptaculiferam" superat. Suntne aliae adhuc opiniones? Neander (disputatio) 17:06, 10 Septembris 2018 (UTC)[reply]
Nondum abieci spem nanciscendi breviorem appellationem. Itaque subiit animum navis capsaria. Dicat certe quispiam capsarium olim apud antiquos fuisse servum cui variae res in capsa portandae erant. Dubium quidem non est, quin a capsa duci possit adiectivum capsarius,-a,-um (a quo etiam capsarius!). Credo magnitudinem capsae (et receptaculi) indefinitam fuisse. Quid dicitis? Neander (disputatio) 16:50, 11 Septembris 2018 (UTC)[reply]
Navis loculata? Neander (disputatio) 14:11, 13 Septembris 2018 (UTC)[reply]