Disputatio:Franciscus Baco

Page contents not supported in other languages.
E Vicipaedia

Quaeri licet, num Franciscus Baconus recte appelletur, an Franciscus Baconius (v. hunc locum). Nonne ex Baconi genetivi forma et Baconum et interdum Baconium concludere possumus? Neander (disputatio) 14:18, 4 Novembris 2018 (UTC)[reply]

Bibliotheca Harleiana? IacobusAmor (disputatio) 14:26, 4 Novembris 2018 (UTC)[reply]
Google? IacobusAmor (disputatio) 14:28, 4 Novembris 2018 (UTC)[reply]
Bene. Ipse quoque animadverti ambo cognomina in usu esse, sed fortasse saepius Baconum. Neander (disputatio) 17:08, 4 Novembris 2018 (UTC)[reply]

Baco(n) (-onis, m.) an Baconus?[fontem recensere]

Ambae formae Baconis (iii decl.) et Baconi (ii decl.) fontes habent. Nomen italicizatum est it:Francesco Bacone, quod suadet formam “Baco(n) (-onis, m.)” pervulgatam esse (suffixum Italicum -one ex accusativo Latino -onem oritur – vide etiam paginam italicam); Estne “Baco(n)” fortasse etiam forma praeferenda? --Grufo (disputatio) 14:40, 27 Aprilis 2024 (UTC)[reply]

Bona quaestio! Eandem ego quoque quaestionem mihi ipsi posui, praesertim cum paulo post Francisci patrem Nicolaum forma "Baco" appellari animadverterem. Plus minus temere Googleando Bacono me submisi. Neander (disputatio) 15:05, 27 Aprilis 2024 (UTC)[reply]
Credo illum ipsum Latine se appellavisse “Franciscum Baconem”. Vide: Francisci Baconis De dignitate et augmentis scientiarum libri IX --Grufo (disputatio) 16:27, 27 Aprilis 2024 (UTC)[reply]
"Franciscus Baco" a me suadetur. Sunt certe quibus "Bacon" Latine placet, sed pauciores. Sunt quibus "Baconus", sed pauci et recentiores. An ipse "Baco" casu nominativo se nuncupatus est incertus sum, sed coaevi certe hac orthographia usi sunt. Andrew Dalby (disputatio) 17:50, 27 Aprilis 2024 (UTC)[reply]
Macte! Vobis libenter consentio. Ut primum (= mox) textum auxero, nominis formam mutabo. Neander (disputatio) 18:10, 27 Aprilis 2024 (UTC)[reply]
Nomen in veterrima commentarii imagine (ex anno 1631) est Baconus. IacobusAmor (disputatio) 20:04, 27 Aprilis 2024 (UTC)[reply]
Iacobe, ambae formae inveniri possunt. E.g. vide hanc editionem anni 1645, vel hanc editionem anni 1648, vel hanc editionem anni 1654, etc. Porro, credo non tam formam vetustiorem quam formam notiorem nobis esse quaerendam, et forma “Baconis” mihi videtur saeculis duodevicensimo et undevicensimo facta esse sola forma in editionibus adhibita. --Grufo (disputatio) 22:52, 27 Aprilis 2024 (UTC)[reply]