Disputatio:Codex (semiotica)

Page contents not supported in other languages.
E Vicipaedia

Concedo appellationem "codex" mihi parum placere, sed quia fontes inveni, ad hoc nomen decurri. Nihilo minus, nomine egemus quod Anglico code, Italiano codice, &c respondeat. Quodnam aliud verbum in "codicis" locum substituere possimus, nescio. Quamquam pleraque lexica sub voce "'code" notam afferunt, non credo hac ratione rem satis expediri posse. Ne codex 'code' cum "vero" codice commisceatur, etiam de fingendo code (gen. codis n.) — cf. anime — cogitabam, sed improbavi. Quin etiam codum (gen. codi) paene proposui, velut a verbo codificandi retro deductum, sed hanc quoque cogitationem deposui. Hos versús scripsi, ne temere hunc titulum elegisse viderer. Neander 19:06, 10 Ianuarii 2012 (UTC)[reply]