Coriarii domus (Arnstadium)

E Vicipaedia
Domus negotiationum diversarum

Domus coriarii Arnstadii (Theodisce: Gerberhaus) pulcherrimum aedificium craticium est media in urbe, in via Längwitzer Straße nr 3.

Historia[recensere | fontem recensere]

Renovatio annis inter 2012 et 2012 praedio aemoenitatem reddidit, ubi in temporis cursu molendinum, infectorium et poscarum officina quoque inveniebantur. Complexus constat ex aedibus anticis, ex latere cum trichila et triforio.

Aedes anteriores, quae et habitatio et taberna erant, anni 1752 sunt. Annus constructae aulae agnosci potest in inscriptione quadam muro externo affixa (1626).

Poscarum fabricatio[recensere | fontem recensere]

In oblivionem cecidit, ut videtur, historia de perfectione liquorum alcoholicorum Arnstadiensium, e.g. potionum Echter Aromatique. Epistulae et ratiunculae, quas historica quaedam collegerat, testimonium perhibent de consilio domni Ernesti Gewalt, poscarum fabricatoris cuiusdam. Qui homo cum permissu superiorum commercium liquoribus alcoholibus poscisque annuntiaverat inde a die 31 Maii 1905. Institor fabricae nomen Aromatique-Fabrik dedit, postea Aromatique- und Mineralwasser-Fabrik. Anno 1946 ultimos liquores produxerant. Istius temporis vestigia valde exigua manent.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]