Corama

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Coramae prospectus. Rupes fenestrata in media parte est sepulcrum Romanum, quod incolae Roma Kalesi "Castellum Romanum" dicunt. In horizonte conspici potest aerostaton periegeticum.

Corama (Turcice Göreme, Neograece Κόραμα) est oppidum in media Turcia, prope Caesaream Mazacam in Cappadocia, inter miras rupes quae peribacasılar (quasi "fumi emissoria nympharum") dicuntur.

Tempore Byzantino, nomen "Matianae" sortitus est, Armenii autem Macan appellabant, et denique Turcae Avcılar. Multo serius nomen mutatum est ad Göreme quod "non visum" significat.