Conversio Bagoariorum et Carantanorum

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Conversio Bagoariorum et Carantanorum est liber historicus circa annum 870 compositus. Primo de vita et virtute sancti Ruperti Salisburgensis et de conversione gentium in Bavaria tractat. Tum enumerat episcopos abbatesque episcopatus Salisburgensis a Ruperto conditi. Postremo breviter historia Carantanorum narratur.