Latinitas nondum censa

Comitia Regni Britanniarum anni 2010

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere


Formula:Vexillum data United Kingdom
Comitia Regni Britanniarum 2010
ad legatos Camerae Communium omnes, scil. 650, eligendos
6 Maii 2010[1]
Dux factionis David Cameron
Cons.
Gordonus Brown
Lab.
Nicolaus Clegg
Lib. Dem.
a die 6 Decembris 2005 24 Iunii 2007 18 Decembris 2007
e circulo Witney Kirkcaldy & Cowdenbeath Sheffield Hallam
cui antea
fuerunt
198 legati, 32.3% 356 legati, 35.3% 62 legati, 22.1%
Legati 306 258 57
Variatio legatorum +98 −91 −5
Voces 10,706,647 8,604,358 6,827,938
per centum 36.1% 29.0% 23.0%
Variatio vocum +3.8% -6.2% +1.0%
2010UKElectionMap.svg
Color eam factionem notat cui victor cuiusque circuli se attribuit

prior Primus Minister
Gordonus Brown
factionis Laboris

Comitia ad legatos eligendos Camerae Communium, scilicet camerae inferioris Parlamenti Regni Britanniarum, die 6 Maii 2010 habita sunt. Populus ad comitia convocatus est die 6 Aprilis 2010; legatos sessionum parlamentariarum praecedentium die 12 Aprilis dimissi sunt ad comitia paranda.

Factio Conservativa numerum maiorem legatorum nacta est, sed maioritati absolutae (scilicet 326 legatorum ex 650) defuit; rarissime sessio Parlamenti Britannici sine maioritate incepta est, recentissime anno 1974,[2] bis, nec plus, post secundum bellum mundanum.

Petitiones[recensere | fontem recensere]

Variatio opinionum a die convocationis usque ad diem comitiorum

Factio Laboris, gubernio Regni Britanniarum per tres quinquennia possesso, quartum lustrum vincere ambivit.[3] Factio Conservativa, annis fere 1990-2000 a populo spreta, ad potestatem tandem redire voluit. Factio Liberalis Democratica, cathedras antea aliis factionibus nactas sperans vincere, in parlamento futuro maioritati carente libramentum regere ambivit; dux huius factionis, Nicolaus Clegg, melius ac alii in contentionibus televisificis ludens, gubernii particeps se figurabat,[4] sed diebus petitionum ultimis popularitatem eius paullatim recedisse censebatur, vocibus Conservativorum 36%, factionis Laboris 28%, Liberalium 27% praedictis.[5][6] Permulti autem vocibus incertis usque ad diem comitiorum manebant.[7]

[8] Inter factiones minores et regionales Factio Nationalis Scotica, recentius in Comitiis Scoticis 2007 victores, et ipsi libramentum gerere sperabant.[9] Plaid Cymru (factio nationalis Cambrica) et Factio Democratica Unionista protestantium Hiberniae Septentrionalis numerum legatorum increscere volebant. Factio Independentia, Factio Viridis, Factio Nationalis Britannica, bonum successum e Comitiis Europaeis 2009 reportantes, etiam in Parlamento Britannico intrare sperabant.

Gordonus Brown, ab anno 2007 primus minister et legatorum Laboris princeps, Antonio Blair successor, nunc primum se comitiis parlamentariis ut dux factionis submiserit; talia de David Cameron, factionis Conservativae ab anno 2005 dux, talia et de Nicolao Clegg dici possunt, qui Liberalibus Democraticis anno 2007 exeunte praepositus est. Die 12 Aprilis 2010 Gordonus Brown reginae Elizabeth II petivit ut parlamentum dissolveret, comitia die 6 Maii (post quinque annos unumque diem comitiis 2005) promittens.[10] Parlamento rite die 12 Aprilis dissoluto petitiones inceptae sunt. Libelli petitionis electionisque usque ad diem 20 Aprilis accepti sunt. Petitiones die 5 Maii [11] Die 18 Maii sessio renovata Parlamenti Britannici congressa erit et die 25 Maii a regina rite aperta.

Summatio vocum[recensere | fontem recensere]

Popular vote[12]
Conservative
  
36.1%
Labour
  
29.1%
Liberal Democrat
  
23.0%
UK Independence
  
3.1%
BNP
  
1.9%
Scottish National
  
1.7%
Others
  
5.1%
Parliamentary seats[12]
Parties Seats
Conservative
  
305
Labour
  
258
Liberal Democrat
  
57
Democratic Unionist
  
8
Scottish National
  
6
Sinn Féin
  
5
Plaid Cymru
  
3
SDLP
  
3
Others
  
2
Green
  
1
Alliance
  
1
Undetermined
  
1

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Comitia circuli Thirsk diei 27 Maii 2010 relata sunt
  2. "Britain wakes up to a hung Parliament". The Times. 7 Maii 2010 
  3. "Brown would 'renew' Labour Party". BBC News Online. 5 Januarii 2007 
  4. "Election 2010: Lib Dem policies targeted by rivals". BBC News Online. 19 Aprilis 2010 
  5. Wells, Anthony (6 Maii 2010). "Final poll of the campaign". UK Polling Report 
  6. "Tories scent victory as poll lead widens". The Times. 6 Maii 2010 
  7. "UK: Brown woos undecided voters". Financial Times. 5 Maii 2010 
  8. Jefferson, Rodney; Robert Hutton (27 Aprilis 2010). "Brown Placing Third May Win Most Seats as Undecided Hold Key". Bloomberg.com 
  9. "Salmond wants Westminster to 'dance to a Scottish jig' as he targets 20 seats". The Scotsman. 21 Aprilis 2008 
  10. "Gordon Brown calls 6 May general election". BBC News. 6 Aprilis 2010 
  11. "Research Paper 07/31: Election Timetables". House of Commons Library 
  12. 12.0 12.1 "Election 2010 Results". BBC News. 7 Maii 2010 

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Programmata factionum principalium
De circulis comitialibus