Collegium invisibile

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Collegium invisibile[1] saeculo XVII societes eruditorum et litterarum peritorum vocabantur quarum sodales eodem loco non erant sed litteras mittebant ut inventiones suas alius alio nuntiarent. Ita mathematici astronomi geographici tota in Europa dispersi res naturales communiter investigare potuerunt.

Exempli gratia in Britannia Robertus Boyle, Ioannes Wilkins, Ioannes Wallis, Ioannes Evelyn, Robertus Hooke, Christophorus Wren et Gulielmus Petty (oeconomicus) eius modi societatem Anglice Invisible College vocatam formabant. Sodales huius societatis experimentis naturam investigare voluerunt. Ex hac societate denique Regalis Societas Londini facta est.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Warning icon.svg Fons nominis Latini desideratus (addito fonte, hanc formulam remove)

Vide etiam[recensere | fontem recensere]