Castellers de la Vila de Gràcia

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
"4 de 8" Castellers de la Vila de Gràcia Ilerda (24 Octobris 2009)
"5 de 7" (24 Septembris 2009)
"Vano de cinc" (22 Augusti 2009)
"3 de 7 aixecat per sota" (22 Augusti 2009)

Castellers de la Vila de Gràcia grex (“colla”) quidam Gratiae Villae (“Vila de Gràcia”) est virum mulierumque humanas turres (“castells”) aedificantium, Barcinone, anno 1996 institutus. Eorum color camisiae caeruleus. Catalanice, “colla” verbum declarante virum et mulierum gregem est.

“4 de 8” turris (videlicet, octo tabulatis composita, quattuor cum hominibus unicuique tabulato) prima “deposita” est (hoc est, tota constructa, deinde deconstructa, nullo corruente) a “Gratiense grege” 17 Augusti, 2003 in Gratiae Villae Foro (“Plaça de la Vila de Gràcia”), “turrium humanarum” ludi tempore, diebus festis Gratiae sanctae patronae Festa Major de Gràcia.

Optimus eorum historiae ludus fuit: “4 de 8”, “3 de 8” et “2 de 7”?.

Usque ad 2010, “Castellers de la Vila de Gràcia” 5 ludos egerunt in Turrium Certamine (“Concurs de Castells”) quod tertio quoque anno fit Tarracone: 2002, 2004, 2006, 2008 et 2010.

Appellati autem “Grex Caeruleorum”, ob eorum camisiae colorem, aut “Grex studentium” eorum omnibus nota iuventute.

De historia[recensere | fontem recensere]

2 de 7 Gratiae in Granollers (2007)

Turres humanae in Gratiae Villa res non novissima sunt, quod mentiones historicae adsunt finem saeculi 19 et primos annos triginta saeculi 20 indicantes. Sub 1890, a quibusdam originem ducentibus ex agris Tarraconensibus (in hoc regione turrium humanarum aedificatio popularis ludus erat), qui migraverant propter phylloxerae discriminem institutus est grex, illis “Xiquets de Gràcia”. Illos recentes cives Gratienses videtur invenisse, in illius temporis Gratiae moribus rusticis - quod Gratia etiam tum pagus (“Vila”) erat, nondum Barcinonis vicus, sicut nunc - aptas condiciones ut turrium humanarum aedificationes agerent. Constat hunc gregem ludos egisse, iam in decennio octoginta saeculi 19 saltem, inter 1900 et 1910 et secundo decennio saeculi 20. Maior pars ludorum acta est diebus festis Gratiae sanctae patronae (Festa Major de Gràcia).

De gregis initiis[recensere | fontem recensere]

Quoquo modo res se habet, historia huius temporis gregis Gratiae Villae incepit ab initiis annorum 90 saeculo 20, iuvenibus quibusdam societatum Gratiensium sodalibus, amantibus turrium humanarum, gregem turres humanas edificantem instituere visum est. Prima exercitatio sic convocata est 23 Novembris eiusdem anni in “Plaça del Sol” (forum notissimum in Gratiae Villae), ubi iam triginta fere viri ac mulieres convenerunt.

Primus ludus publicus a gratiensi grege, mense februario 1997 actum est, in ludo turrium humanarum Sanctae Eulaliae tempore, in Plaça de Sant Jaume Barcinonis. Duae “columnae” (“pilars”) quattuor lusoribus compositae sublatae sunt (1 lusor unicuique tabulato, in 4 tabulatis; haec turris omnium facillima putatur). In Gratiae Villae Foro (Plaça de la Vila de Gràcia), proprio gregis putato, 4 martii 1997, primus ludus fuit; illo in ludo convenerunt sexaginta fere lusores, aedificantes varias facilesque turres.

De primis turribus humanis[recensere | fontem recensere]

Publica exhibitio ceteris gregibus fuit 4 Maii 1997, Castellers de Terrassa, Castellers de Sants, et Castellers de Sant Andreu de la Barca sponsoribus. Primae turres 6 tabulatis compositae statim depositae sunt. Ille primus annus varior fuit, quamquam, exeunte anno, labor et opera data fructum tulerunt, quod septem tabulatorum turris deposita est: “4 de 7”, eorum diei (“diada”) tempore, 23 Novembris.

De transitu ad turres 8 tabulatis compositas[recensere | fontem recensere]

Insequentibus annis , Gratiensis grex apte progressus est atque gregem turrium 7 stabulatorum se confirmavit. 6 Octobris 2002, Turrium Humanarum XIX Certaminis Tarraconensis tempore, primam “4 de 8” turrem eius historiae imposuit (hoc est, turrem totam constructam quae tamen corruit, lusoribus deconstruentibus), postquam grex etiam primum deposuerat “2 de 7” turrem eodem ludo. Ex 2002, “Castellers de la Vila de Gràcia” grex semper “4 de 8” turrem consecutus est, nunc persequitur se confirmare gregem turrium 8 stabulatorum ac putari inter optimos 15-20 gregum huius aetatis.

De Certamine Turrium Humanarum Tarraconense[recensere | fontem recensere]

“Castellers de la Vila de Gràcia” grex quater adfuit Certamini Turrium Humanarum Tarraconensi. Hic sequuntur certamina quibus grex Gratiensis adfuit, turres ab eo exhibitae et positio classificationis quam consecutus est:

  • XIX Certamen Turrium Humanarum Tarraconensis (2002): 2 de 7, 4 de 8c, 5 de 7 (13)
  • XX Certamen Turrium Humanarum Tarraconensis (2004): 4 de 8i, 4 d 8c, 5 de 7, 4 de 7a (14)
  • XXI Certamen Turrium Humanarum Tarraconensis (2006): 2 de 7c, 4 de 8c (16)
  • XXII Certamen Turrium Humanarum Tarraconensis (2008): 5 de 7, 4 de 8c, 4 de 7a (15)
  • XXIII Certamen Turrium Humanarum Tarraconensis (2010): 4 de 8, 2 de 7, 5 de 7 (11)

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Albert Musons, Quim Perelló, Jordi Ràfols i Miquel Sendra: Xiquets ahir, castellers per sempre: Vila de Gràcia (1876-2002), Col·lecció "La Font de l'atzavara" del Taller d'Història de Gràcia, 111 pàg., Barcelona.
  • Carles Gallardo: Blau, fraternitat i castells: Castellers de la Vila de Gràcia (1997-2001), 126 pàg., publicat pels Castellers de la Vila de Gràcia.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]