Caseus marcidus

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Casu marzu

Caseus marcidus (Sarde Casu marzu) est caseus putridus in insula Sardinia confectus e caseo pecorino ovillo a larvis "Piophila casei" infecto. Quidam vermiculis inclusis edunt, alii extractis.

Appellatio verificata[recensere | fontem recensere]

Caseus sub hoc vel aliis appellationibus (Casu becciu, casu fattittu, hasu muhidu, formaggio marcio) Nomen Geographicum Typicum ab anno 1998 in Italia habet. In Sardinia, magistratibus vetantibus, etiam hodie venditur.