Carina Zeleny

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Carina Zeleny sive Chloris est philologa, historica artis et poetria latina natione Austriaca.

Famosa pictura trium philosophorum cuius significationem prima omnium Carina Zeleny invenit. Sunt tres philosophi Pythagoras, et eius magistri Thales et Pherecydes, qui etiam dialogum inter religiones Islamicam, Iudaicam et Iovialem repraesentant.

Multa lepidissima carmina panxit.

Etiam est musica musicologaque et scite melodias mediaevales aut temporum renascentiae interpretari valet.

Docte de accentu rythmico in carminibus tempore augustano disseruit.

Etiam famosam tabellam pictam a Giorgione pictore cui titulus "Tres philosophi" prima omnium interpretata est[1] eiusque mysterium detegit, in hac pictura enim, ut demonstravit, Pythagoras cum magistris eius Thalete et Pherecyde repraesentantur. Hi tres philosophi nativitatem philosophiae symbolizant sed etiam dialogum inter religiones Islamicam, Iudaicam et Iovialem.

Hanc picturam carmine aenigmatico etiam explicuit:

In Georgi Tres Philosophos Chloridis carmen (2004)

ille quem unum quaeritis inter omnes
cuique famosum penetrastis antrum
ille nec uenit ueniet nec umquam
rex sapientum
umbra nam uos decipiebat atra
at dehinc antro merito relicto
inuicem uos inueniatis: error
non sine meta
sub uagis solis radiis calentis
de uiae causis bene disputatur
luce cum clara ratio parata est
monstra recedunt

Index

Eius scripta [recensere]

  • 1999: DIE GÖTTIN HEKATE IN DEN HISTORIAE DEORUM GENTILIUM DES LILIUS GREGORIUS GYRALDUS (BASEL 1548) UNTER BESONDERER BERÜCKSICHTIGUNG DER REZEPTION HEKATES IN HUMANISTISCHEN HANDBÜCHERN UND KOMMENTAREN DES 16. JAHRHUNDERTS, Vindobonae, 1999.
  • 2008: Karin Zeleny, Itali Modi: Akzentrhythmen in der lateinischen Dichtung der augusteischen Zeit. Wien: Österreichische Akademie der Wissenschaften (ÖAW), 2008. Pp. 294; CD. ISBN 978-3-7001-3956-0. $85.00.

Laus poetica ad Chloridem [recensere]

In eius honorem poeta Alanus Divutius carmen hoc pepigit:

AD CARINAM ZELENY VINDOBONENSEM, SIVE CHLORIDEM
MAGISTRAM ARTIUM FACTAM.
Te triplex Hecate, te magna Diana magistram
nunc tandem factam gaudent celebrare vicissim.
Nos quoque laetamur, Chloris, tua scripta videre
docta pancta manu, doctrina plena deorum.
Te comitent semper Superum agmina grata bonorum,
qui tibi dent vitam sanam longam atque beatam,
eurones multos, argenti et aeris acervos,
omnes divitias quae comperiuntur in orbe,
sandalia imprimis tandem bene glutine necta…

Notulae [recensere]

  1. http://www.aidanews.it/old_site/articoli.asp-IDArticolo=6617.htm Giorgione: svelato il mistero dei suoi tre filosofi dalla studiosa Karin Zeleny

Nexus externi [recensere]



Bullet blue.png De hac re nexus intervici usque adhuc absunt. Adde, si reppereris.