Capitale circulans

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Haec mercimonia pars capitalis circulantis reliquam fabricationem expectant.

Capitale circulans - quod est "sors, quae quotidie adhibetur (capital circulant)"[1] - exanimaverunt oeconomi classici Adamus Smith et David Ricardo et Carolus Marx.[2] Notio spectat ad materias quae in toto in processu fabricandi in rebus fabricandis ut ita dicam elabuntur instar farinae quae in pane cocto elabitur. Eiusmodo materiae consumantur in ipso processu fabricationis. Opponitur capitali fixo. Nostra aetate distinguitur inter capitale circulans et fixum periodo rationaria. Res ad fabricationem pertinentes, quae longius quam unum periodum rationariam in processu fabricandi sunt, fixum capitale esse definiuntur, cum quae brevius circulans.

Ad capitale circulans pertineant materiae naturales, bona impolita, penora, pecunia, servitia auxiliaria.

Nota[recensere | fontem recensere]

  1. Dissertatio Davidis Abraham Portielje p. 35
  2. Das Kapital, Volumen I

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Liber[recensere | fontem recensere]