Camillus Osías

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Camillus Osías, vulgo Camilo Osías (natus apud Balaoan die 23 Martii 1889; mortuus Manilae die 20 Maii 1976), fuit magister ludorum et politicorum peritus Philippinarum. Is fuit alumnus Universitatis Chicagoensis annis 1905 et 1906, posteaque collegii praeceptorum Universitatis Columbiae anno 1910. Anno 1919 Vasingtoniae profectus particeps fuit Missionis ad Libertatem Philippinarum Suadendam. Ab anno 1921 usque ad 1936, fuit praeses Universitatis Nationalis Philippinarum.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Osías, Camilo. 1971. The Story of a Long Career of Varied Tasks. Quezon City: Manlapaz Publishing Co.
  • Bananal, Eduardo. 1974. Camilo Osías: Educator and Statesman. Quezon City: Manlapaz Publishing Co.
  • Enciso, Carmen E., et Tracy North, edd. 1995. "Camilo Osia." In Hispanic Americans in Congress, 1822–1995. Vasingtoniae: Government Printing Office.


David's face Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!