Bibliotheca Nationalis Cambriae

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Aedificium Bibliothecae Nationalis Cambriae

Bibliotheca Nationalis Cambriae apud oppidum Aberystwyth Pago Ceretico in colle Penglais (fossati capitis) sita est. Impulsu medici Iohannis Williams Armigeri aliorumque conscientia nationali imbutorum creata, aedificium lapidibus Portlandiae constructum a rege Georgio Quinto apertum est.

Bibliothecam adeundi facultas diebus negotio reservatis sabbatis autem extenditur.

Collectiones[recensere | fontem recensere]

Collectiones historice tripertito divisae sunt:

Manuscriptorum repositorium codices linguis Latina Cambro-Britannica, Anglica, Gallica, Cornubica aliisque compluribus redactos continet. Liber Landavensis in primis nominandus. Tres collectiones (Peniarth, Cwrtmawr, Llanstephan) mentione particulari dignae sunt.

Manuscripti Peniarth Roberti Vaughan (circa 1592- 1667), aedis Hengwrt in comitatu Merioneth sitae domini atque antiquarii collectionem privatam constituerunt. Inter hos reperiuntur: Liber Niger Maridunensis, Liber Taliesin, Liber Candidus Roderici, Chronicon Principum monumentaque alia litteraturae Cambro-Britannicae primitivae. Haec collectio a supradicto loco ad Peniarth (eiusdem comitatus) translata anno 1909 Bibliothecae integrata est.

Collectio recentior Cwrtmawr, olim Iohanni Humphries Davies pertinentia, Renascentiae (Elisei Gruffydd, Gulielmi Salesbury) saeculique praesertim undevicesimi volumina continet.

Manuscripti Llanstephan Iohannis Williams supradicti, antiquariorum Cambro-Britannicorum sensu morali heredis, impigritia adunati sunt. Inter hos nominari possunt: Regum Chronicon, Liber Ruber Talgarthensis, Manuscriptum Gutun Owain. Volumina aliquantula olim Cheltenhamensia sunt.

Librorum impressorum collectio originibus diversis derivata est. Nucleus eiusdem Williams opera constitutus est. Monumenta Renascentiae Cambro- Britannica saeculorum posteriorumque continet. Inter prima Yn y lhyvyr hwn (1546), Oll synnwyr pen Kembero ygyd (1547), A Dictionary in Englyshe and Welshe (1547) sileri non possunt. Bibliotheca quoque aliquos libros, maxime Germanicos, saeculo quindecimo editos, qui 'incunabula' vocantur, possidet. Libri ad Cornubiam Letaviamque (sive Britannia Armoricana) pertinentes optime repraesentantur.

Lex anno 1911 lata Bibliothecae omnium voluminum Regni Uniti (hodie Regni Uniti Hiberniaeque Reipublicae) finibus typis excusorum exemplar unum recipiendi ius adhibet. Haec lex Bibliothecam magnopere ditavit.

Periodicarum sectio quoque iuris librariae privilegio amplificata est. Fasciculorum generibus autem diversis pertinentium (evidenter ad religionem, politicam, historiam localem spectantium) collectiones actaque diurnalia Cambrensia necnon Britannica continet.

Registra parochialia Ecclesiae Anglicanae confessionumque aliarum munimenta saepe conservandi causa hic deponuntur.

Bibliothecae sectiones tabulis geographicis rerumque Cambrensium aspectibus diversis hodiernis devotae exsistunt. Multa dona accipit nationumque exterarum publicationes acquirit.

Bibliothecarii principales[recensere | fontem recensere]

  • Iohannes Ballinger (1909–1930)
  • William Llewelyn Davies (1930–1952)
  • Thomas Parry (1953–1958)
  • E. D. Jones (1958–1969)
  • David Jenkins (1969–1979)
  • R. Geraint Gruffydd (1980–1985)
  • Brynley F. Roberts (1985–1998)
  • Andreas Green (1998–)