Bernardinus Senensis

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Sanctus Bernardinus Saenensis. Statua Saenae Iuliae in ecclesia cathedrali

Bernardinus Senensis (natus anno 1380; mortuus anno 1444) fuit frater Ordinis Sancti Francisci Assisiensis.

Vita[recensere | fontem recensere]

Pueritia[recensere | fontem recensere]

Bernardinus Albizesca, Massae prope Saenam Iuliam, nobili familia ortus est, anno millesimo trecentesimo octogesimo. Cum tertium ageret aetatis annum, matre primum, deinde quattuor post annis patre orbatus, ab amitis altus et eformatus est.

Studiorum cura[recensere | fontem recensere]

Senensem studiorum Universitatem frequentavit. Inter prima grammaticae studia, neglectis puerilibus ludis, pietatis operibus animum intendit, beatae Virginis cultui praecipue addictus. Anno millesimo quadringentesimo, cum viginti annos haberet, una cum sociis, aegrotorum et omnium, qui aut peste aut bello aut fame premebantur, domos percurrebat. Pauperum servitio Saenae in Valetudinario Beatae Mariae de Scala se mancipavit.

Vita religiosa[recensere | fontem recensere]

Viginti duorum annorum cum esset, de capessendo religiosae vitae instituto deliberans, Deo sic disponente, beati Francisci Ordinem prae ceteris optavit, in quo humilitate, patientia aliisque religiosi hominis virtutibus excelluit. Sacerdos factus, vocis vitio precibus superato, de praefectorum iussu cepit officium evangelii docendi. Item, ut pietati erga sanctissimum Nomen Iesu faveret et observantiam aleret in sanctissimam virginem et in beatum Ioseph, totam peragravit Italiam.

Fructus officii sacerdotalis[recensere | fontem recensere]

In nomine Iesu, quem semper in ore et pectore gerebat, civium ubique discordias exstinxit, et collapsam pietatem moresque verbo et exemplo magna ex parte restituit. Anno millesimo quadringentesimo septimo decimo, sumptis tribus primis Graecis litteris a Iesu nomine (IHS), quae postea ita acceptae sunt, ut Iesus Hominum Salvator (IHS) valere viderentur, signum instituit, quo populus Iesu nomen pie veneraretur. Clarissimus sui temporis praedicatorum fuit in Italia. Complura reliquit opera, inter quae sermones et orationes numerantur.

Beatus finis[recensere | fontem recensere]

Plenus meritis et miraculis clarus, annos natus sex et sexaginta, Aquilae in Vestinis, beato fine quievit, anno millesimo quadringentesimo quadragesimo quarto.

Nexus externus[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Sanctum Bernardinum Saenensem spectant.


Sancti Haec stipula ad Sanctum spectat. Amplifica, si potes!
Religiosi Ecclesiae Catholicae
Albi | Augustiniani | Barnabitae | Benedictini | Camilliani | Canonici Augustiniani | Carmelitae | Carmelitae Discalceati | Carthusiani | Cistercienses | Claretiani | Comboniani | Dominicani | Eudistae | Filii Amoris Misericordis | Franciscani | Iesuitae | Lasalliani|Legionari Christi | Mercedarii | Oratoriani | Passionistae | Praemonstratenses | Rosminiani | Societas Parisiensis missionum ad exteras gentes | Salesiani | Scalabriniani | Servi Mariae| Servi Iesu et Mariae | Spiritani | Trappistae | Trinitarii | Ursulinae | Vincentiani