Jump to content

Digitus (pars corporis)

Latinitas nondum censa
E Vicipaedia
(Redirectum de Digitus)


Digitus[1] (-i, m.) est pars manus ac pedis. Homo habet quinque digitos utriusque manus. Hi sunt ab latere radii:

  1. Pollex
  2. Index aut digitus demonstrativus[2]
  3. Medius aut digitus impudicus[3]
  4. Anularius aut digitus anularis[1] aut digitus medicus[2] aut digitus medicinalis[4]
  5. Digitus minimus sive auricularis[5]

Digitus maximus pedis, qui in latere tibiali invenitur, hallux nominatur.

Digiti manus et pedis a secundo usque ad minimum constituti sunt a ternis ossibus: phalange proximali, phalange media et phalange distali; pollex et hallux autem a binis solum ossibus constituti sunt.

  1. 1.0 1.1 Federative Committee on Anatomical Terminology (1998). Terminologia Anatomica. Stutgardiae: Thieme
  2. 2.0 2.1 Haan, H.R.M. de & Dekker, W.A.L. (1955-1957). Groot woordenboek der geneeskunde. Encyclopaedia medica. Lugduni: L. Stafleu.
  3. fr.wiki
  4. Campanini-Carboni : Vocabolario latino-italiano italiano-latino (1961)
  5. Isidorus, Etymologiae 11.1.71: "digitus quintus auricularis pro eo, quod eo aurem scalpimus".

Nexus interni

stipula

Haec stipula ad biologiam spectat. Amplifica, si potes!