Zanzibara

Civitas: Tanzania
Locus: 5°38′36″S 39°32′43″E
Fines
Forma
Vita

Zanzibara[1] sive Zanzibar (indecl.)[2] est archipelagus atque insula in Oceano Indico ante continentale Tanzaniae litus posita. (Insula Zanzibara, sed non archipelagus, vulgo Unguja appellatur). Zanzibara hodie est civitas, Tanzaniae pars, cui praeses et regimen separatum sunt. Praeses hoc tempore est Ali Mahometus Shein.
Historia
[recensere | fontem recensere]Zanzibara olim fuit commercialis Oceani Indici nucleus,? ita memorata est insula nomine Menuthias (Graece Μενουθιάς) in Periplo Maris Erythraei. Die 27 Augusti, Bellum Anglo-Zanzibarense factum est, brevissimum omnis historiae? bellum. Deinde insula colonia Britannica fuit. Die 10 Decembris 1963, sultanatus libertatem a Britannia adeptus est. Die autem 12 Ianuarii 1964, sultanus e regno pulsus et res publica popularis proclamata est. Sed iam die 12 Aprilis eiusdem anni, Zanzibara et Tanganyika se in Tanzaniam rem publicam consociaverunt.
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Annales des sciences naturelles: botanique (Lutetiae: 1868) (pag. 325 apud Google Books); forma Zanzibara etiam invenitur in Latina biologica, e.g. in nomine speciei Coriophagus zanzibarae.
- ↑ "Insula Zanzibar" e.g. hic; "insulam Zanzibar" e.g. hic. "Insulam Zanzibarem" semel reperitur. Cf. etiam "Dioecesis Zanzibarensis" apud "Dioecesis" e The Hierarchy of the Catholic Church (situs a Davide M. Cheney elaboratus) (Anglice)
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]| Vicimedia Communia plura habent quae ad Zanzibaram spectant. |
Fontes
[recensere | fontem recensere]|
Haec stipula ad geographiam spectat. Amplifica, si potes! |
