Whisky sour

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Whisky sour e vischio, suco limoniorum, saccharo, glacie inlatum, frusto aurantii cerasoque maraschino condito ornatum

Whisky sour (locutio Anglica, scilicet "amara e vischio") est potio mixta generis amararum, quae in Civitatibus Foederatis ante annum 1870 inventa mox sub familia cocktail comprehensa est.[1] Citationem antiquissimam usque hodie notam, ubi de hac potione agitur (sed sine praeceptis), hic e diario Visconsinensi habes, e fabula dialecto Hibernica litteraria utente extracta:

"Fhat, cousin," says I, "appoint the man who starved to death thousands of Confederate soldiers ...?" "The same ..." says me cousin, ... taking a drink ... "Then may God have mercy on your sowl," says I, taking a drink out of me cousin's glass. "Amen," says the Methodist, as he ordered another whisky sour.

("'Quid,' dixi, 'germane, istum promovebis qui milia militum Confoederatorum fame mori mandavit?' 'Eundem,' ait, potum sibi nanciscens. 'Miseretur ergo Dominus animi tui,' dixi potumque e cyatho illius sorbui. 'Amen,' ait Methodista alteramque whisky sour postulavit.")[2] Praeceptum antiquissimum a Ieremia Thomas cauponario Neo-Eboracensi anno 1887 datur. Whisky sour e vischio, suco limoniorum, saccharo confectum, frusto aurantii cerasoque maraschino condito ornatum, e glacie obferri solet.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. De historia anteriori amararum vide grog.
  2. "Terence McGrant" in Waukesha Plaindealer (4 Ianuarii 1870)

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Praecepta
  • 1887 : Jerry Thomas, The bar-tender's guide, or How to mix all kinds of plain and fancy drinks. Nova ed. (Novi Eboraci: Dick & Fitzgerald) p. 40
  • 1895 : George J. Kappeler, Modern American drinks; how to mix and serve all kinds of cups and drinks (Novi Eboraci: Merriam) pp. 103-104 apud Internet Archive
  • post 1937 : [William J. Tarling], Approved Cocktails: United Kingdom Bartenders Guild (Londinii: Pall Mall) s.v. "Whisky, Sour"

Nexus externi[recensere | fontem recensere]