Jump to content

Publius Terentius Varro Atacinus

E Vicipaedia
(Redirectum de Varro Atacinus)
Wikidata Publius Terentius Varro Atacinus
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 82 a.C.n.; Narbo
Obitus: 30i a.C.n.; unknown value
Patria: Roma antiqua

Familia

Genitores: unknown value; unknown value
Familia: Terentii Varrones
Vide etiam paginam discretivam: Varro.

Publius Terentius Varro Atacinus, circa annum 82 a.C.n. Narbone in ripis Atacis fluminis natus et circa annum 35 a.C.n. Romae mortuus, fuit poeta Romanus. Bellum Sequanicum carmen de bello Caesaris Gallico composuit et Argonautica Apollonii Rhodii Latine vertit. Ex Argonauticis Varronis Seneca versum citat[1]:

Omnia noctis erant placida composta quiete.

Etiam carmina didactica componebat; Chorographiam, Libros navales, saturas et epigrammata. Epigramma Varronis est:

Marmoreo Licinus tumulo iacet, at Cato nullo,
      Pompeius paruo: credimus esse deos?

Fragmenta Varronis in Poetis Latinis minoribus collecta sunt.

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Lexica biographica:  • Deutsche Biographie • Treccani • Большая российская энциклопедия •