Jump to content

Universitas Regia Georgia Augusta

E Vicipaedia
Sigillum universitatis regiae Georgiae Augustae
Ecclesia universitatis inter salutationem Regis Georgii II anno 1748

Universitas Regia Georgia Augusta,[1] vulgo Universitas Göttingana,[2] Gottingensis condita annis 1732 et 1734, et die 17 Septembris anno 1737 aperta. Haec universitas publica est maxima et omnium quae adhuc sunt antiquissima Saxoniae Inferioris. Numerus studiosorum studiosarumque anno 2007 circa viginti quattuor milia fuit.[3]

Georgius II Augustus universitatem condidit.

Septem Gottingenses fuerunt grex professorum Gottingensium, qui anno 1837 reclamaverunt, ne constitutio regni Hannoverae aboliretur, et hanc ob rem universitate dimissi sunt.

Professores praeclari

[recensere | fontem recensere]
  1. Vide sigillum. "Universitatis Georgiae Augustae" (cas. gen.): vide epistulam
  2. "In viros eruditos munificus, ad promovendas Artes, ac Scientias Universitatem Göttinganam (1737) fundavit [Georgius II Augustus]" (Bolla 1820), 3: 234.
  3. [1] (PDF, documentum vocatum est 11 Martii 2008, (Germanice)).

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
  • Bolla, Martinus. 1820. Historiam aetatis Recentioris, ab Inventionem Americae, ad nostra. . . . E Scholis Piis Primae Lineae Historiae Universalis in Usum Studiosae Juventutis Claudiopolitanae. Ed. 2a. Pesthini: Typis Joannis Thomae Trattner.

Nexus externus

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad universitatem Georgiam Augustam spectant.