Disputatio:Infantulus

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Simulatus/translatus ex disputatione infantis[fontem recensere]

Est difficultas per (videatur esse) omnes Vicipaedias in recte hanc commentationem vocandi, et in nectendi... Gratia exempli, nexus Anglicus est en:Child... quippe children possunt loqui, at haud infans valet idem ac child. Propono Infans, Liber, et Adolescens. Quid censetis vos?--Ioscius (disp) 18:43, 17 Ianuarii 2008 (UTC)

Vidistine, Iosci, quo Liber nos ferat?   :-)   --Neander 03:57, 18 Ianuarii 2008 (UTC)

Infans si "parvus puer" est, quonam nomine "parva puella" vocetur? --Neander 19:45, 17 Ianuarii 2008 (UTC)

Puellula fortasse. Harrissimo 20:15, 17 Ianuarii 2008 (UTC).
Et infantula novis natis. Harrissimo 20:19, 17 Ianuarii 2008 (UTC).
Gratias, Harrissimo, sed fortasse ironiá, quam temptabam, te fefelli. Punctum mihi argumenti est hoc: "Infans" vox communis est, quá et pueri et puellae indicantur. Ex definitione "infans = parvus puer" sequitur, ut puellae excludantur, quod minus placet. --Neander 03:57, 18 Ianuarii 2008 (UTC)
Cinnum facio... Harrissimo 17:06, 18 Ianuarii 2008 (UTC).
Credo correspondentiam esse sic (secundum Words):
Infantulus/Infantula = baby
Infans = infant, newborn (also means speechless)
puer/puella = boy/girl/child, age 7-14 (exact definitions vary)
pueritia = childhood
liber (gen liberi) = child/one with abandon/one that is free and without responsibility
Liberi = pueri + infantes?
Notandum est quoque: liber (gen libri) = book, bark of tree used to make paper
adulescens = youth age 14-20
iuvenis = young man/woman age 20-40
iuventus = youth
senex = old man, senior, over 45
--Rafaelgarcia 15:23, 18 Ianuarii 2008 (UTC)