Realgar

Latinitas bona
E Vicipaedia
Crystalla realgaris

Realgar (-is, n.)[1][2] (a nomine Arabico رهج الغار rahǧ al-ġār, i.e. 'pulvis effossionis')[3] est arsenici tetrasulfidum minerale, cui chemici formulam α-As4S4 dant. Invenitur in forma crystallorum, granulorum et pulveris, saepe una cum minerali cognato auripigmento (As2S3). Ut omnia arsenici composita realgar est valde venenosum, quamobrem saepe ad rattos exstinguendos adhibebatur. Color eius est ruber in colorem aurantii vergens.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Torbern Bergman, Opuscula physica et chemica vol.2 (1780), p.298, ubi genetivus 'realgaris' legitur
  2. Giuseppe & Gaetano Monti, Indices botanici et materiae medicae (1753), p.154, ubi legitur 'realgar verum'
  3. Merriam-Webster's Online Dictionary, lemma 'realgar'[nexus deficit]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Vicimedia Communia plura habent quae ad realgar spectant (realgar, Realgar).