Quantum redactiones paginae "Genealogia" differant
m bot addit: io:Genealogio; mutationes minores |
m bot mutat: cy:Hel achau |
||
Linea 18: | Linea 18: | ||
[[cs:Genealogie]] |
[[cs:Genealogie]] |
||
[[cv:Генеалоги]] |
[[cv:Генеалоги]] |
||
[[cy:Hel |
[[cy:Hel achau]] |
||
[[da:Slægtsforskning]] |
[[da:Slægtsforskning]] |
||
[[de:Genealogie]] |
[[de:Genealogie]] |
Emendatio ex 17:09, 17 Augusti 2009
Genealogia (e verbis Graecis γενεά et λόγος) est generis descriptio, quae stemmatis ordinem, ductam per stirpium seriem, indicat, plerumque in forma tabellaria composita. Genealogiae hoc tempore in duas classes praecipue dividuntur: series avorum et series prolum. Prima, retrorsum respiciens, cuiusdam parentes, avos, proavos maioresque eorum sed non alios consanguineos complectitur. Secunda, prorsum intuens, cuiusdam generis auctoris posteros (quos ab aliquo ortos) recensit. Utraque classis vel agnationem tantum, h.e. familiam paterni generis, comprehendit vel omnes cognatos, maternos quoque.
Synonimi
Cognominati verbi vocabuli genealogiae sunt: tabula genealogica, sermo de origine generationis, index maiorum, generis descripta series, familiarum ordo, stemma, stemmatis ordo, stemmatis descriptio, generis recensio.