Quantum redactiones paginae "Lingua Hetthaea" differant
m bot addit: hi:हत्ती |
m bot addit: ro:Limba hitită |
||
Linea 52: | Linea 52: | ||
[[pl:Język hetycki]] |
[[pl:Język hetycki]] |
||
[[pt:Língua hitita]] |
[[pt:Língua hitita]] |
||
[[ro:Limba hitită]] |
|||
[[ru:Хеттский язык]] |
[[ru:Хеттский язык]] |
||
[[sk:Chetitčina]] |
[[sk:Chetitčina]] |
Emendatio ex 21:58, 5 Februarii 2009
Lingua Hetthaea nešili
| ||
---|---|---|
Taxinomia: | Linguae Indoeuropaea e familia Anatolica | |
Status: | lingua exstincta | |
Sigla: | 1 —, 2 hit, 3 hit | |
Usus | ||
Aevum: | saec. XVII - XIII a.C.n. | |
Situs: | Imperium Hetthaeorum | |
Litterae: | ||
Scriptura: | Scriptura cuneiformis | |
Lingua Hetthaea nobis ex tabulis signis cuneiformibus insculptis nota est, quae tabulae Hattusae, quae iuxta vicum hodiernum Boğazkale sita erat, inventae sunt. Hattusas caput imperii Hetthaeorum erat quod circiter annis 1650 - 1200 ante Christum natum florebat. Hetthaei ipsi linguam nešili appellabant e pristino oppido principali Neša (ubi hodie Kültepe est).
Lingua Hetthaea antiquissima linguarum Indoeuropaearum adhuc notarum est. Quae adhuc omnis octo casus linguae pristinae servat, praeterea et consonantem pharyngalem ḫ iam dudum a viris doctis postulatam (quae consonans vulgo, sed minus recte laryngalis vocatur) . Temporalium autem verborum formae minutae sunt, multa tempora verbis auxiliaribus formantur: e.g. tempus perfectum verbo ḫarkanzi (id est habere) cum participio.
Linguae Hetthaeae cognatae sunt inter alias linguae Luvia, Lycia, Lydia.