Quantum redactiones paginae "Perseus" differant
No edit summary Tags: Recensio mobilis Recensio in situ mobili |
No edit summary Tags: Recensio mobilis Recensio in situ mobili |
||
Linea 6: | Linea 6: | ||
Haec narrantur a poetis de Perseo. Perseus filius erat Iovis, maximi deorum; avus eius Acrisius appellabatur. Acrisius volebat Perseum nepotem suum necare; nam propter oraculum puerum timebat. Comprehendit igitur Perseum adhuc infantem, et cum matre in arca lignea inclusit. Tum arcam ipsam in mare coniecit. Danae, Persei mater, magnopere territa est; tempestas enim magna mare turbabat. Perseus autem in sinu matris dormiebat. |

Iuppiter tamen haec omnia vidit, et filium suum servare constituit. Tranquillum igitur fecit mare, et arcam ad insulam Seriphum perduxit. Huius insulae Polydectes tum rex erat. Postquam arca ad litus appulsa est, Danae in harena quietem capiebat. Post breve tempus a piscatore quodam reperta est, et ad domum regis Polydectis adducta est. Ille matrem et puerum benigne excepit, et iis sedem tutam in finibus suis dedit. Danae hoc donum libenter accepit, et pro tanto beneficio regi gratias egit. |
|||
== Fontes == |
== Fontes == |
Emendatio ex 17:49, 27 Iulii 2018
Haec pagina de filio Iovis explicat. Si aliud quaeris quod etiam "Perseus" appellatur, vide Perseus (discretiva).
Perseus (Graece Περσεύς) in mythologia Graeca fuit filius Iovis et Danaes. Stygem cum Charonte transivit. Medusam necavit et caput eius Acrisio pertulit. Andromedam liberavit et amavit; Acrisium in saxum mutavit; matrem Danam capite Medusae liberavit.
Haec narrantur a poetis de Perseo. Perseus filius erat Iovis, maximi deorum; avus eius Acrisius appellabatur. Acrisius volebat Perseum nepotem suum necare; nam propter oraculum puerum timebat. Comprehendit igitur Perseum adhuc infantem, et cum matre in arca lignea inclusit. Tum arcam ipsam in mare coniecit. Danae, Persei mater, magnopere territa est; tempestas enim magna mare turbabat. Perseus autem in sinu matris dormiebat.
Iuppiter tamen haec omnia vidit, et filium suum servare constituit. Tranquillum igitur fecit mare, et arcam ad insulam Seriphum perduxit. Huius insulae Polydectes tum rex erat. Postquam arca ad litus appulsa est, Danae in harena quietem capiebat. Post breve tempus a piscatore quodam reperta est, et ad domum regis Polydectis adducta est. Ille matrem et puerum benigne excepit, et iis sedem tutam in finibus suis dedit. Danae hoc donum libenter accepit, et pro tanto beneficio regi gratias egit.
Fontes
- Lucanus libro nono Pharsaliae versibus 659-699.
- Ovidius libro quarto Metamorphoseon versus 610-771 et libro quinto versus 1-250.
Haec stipula ad mythologiam spectat. Amplifica, si potes! |