Quantum redactiones paginae "Aurelius Prudentius Clemens" differant
Content deleted Content added
Linea 20: | Linea 20: | ||
== De posteritate seu receptione == |
== De posteritate seu receptione == |
||
Prudentii opera permulti |
Prudentii opera permulti legerunt per Medium Aevum, specialiter in Caroli Magni aetate. |
||
Pars Prudentii poematum lyricorum in [[liturgia]] horarum etiamnunc cantatur vel legitur. |
Pars Prudentii poematum lyricorum in [[liturgia]] horarum etiamnunc cantatur vel legitur. |
Emendatio ex 19:23, 23 Ianuarii 2015
Aurelius Prudentius Clemens poeta "Christianus Horatius" esse dicitur.
De vita
Natus est 348 et scripsit opera poetica post cursum publicum effectum, aetate 56, ab 404, ut in eius Praefatione legitur. Obiit verisimiliter ante casus Romae 410.
Apex vitae eius ultimae fuit peregrinatio ad limina Apostolorum, Romam, quod testatur in poematibus Peristephanon IX, XI, XII.
De operibus
Composuit metris lyricis variis
- Cathemerinon librum unum (de horis temporibusque festibusque)
- et alterum Peristephanon (ad martyrum laudem).
Hexametro dactylico scripsit
- Apotheosin (de Deo),
- Hamartigenian (de mali origine),
- Psychomachian (de Virtutum pugna intra animam et ad animam capiendam),
- libros duo Contra Symmachum (adversus gentes).
Necnon et (hexametro dactylico) Dittochaeon, de Veteris Novique Testamenti narrationibus composuit.
De posteritate seu receptione
Prudentii opera permulti legerunt per Medium Aevum, specialiter in Caroli Magni aetate.
Pars Prudentii poematum lyricorum in liturgia horarum etiamnunc cantatur vel legitur.
Nexus externi
Vide Aurelium Prudentium Clementem apud Vicifontem. |
- PRVDENTI CARMINA: LIBER PERISTEPHANON (latine)
- Prudenti Psychomachia (latine)
- De Aurelio Prudentio Clemente in Catholica Encyclopedia (Anglice)
- De Aurelio Prudentio Clemente in The Christian Classics Ethereal Library (Anglice)