Quantum redactiones paginae "Black Clouds and Silver Linings" differant
mNo edit summary |
m Andrew Dalby movit paginam Black Clouds and Silver Linigs ad Black Clouds and Silver Linings: orthographia |
(eadem)
|
Emendatio ex 16:15, 15 Augusti 2014
Black Clouds and Silver Linings est album decimum Dream Theater gregis musici anno 2009 editum.
Argumenta carminum
Omnes textus carminum praeter unum positi sunt in eventibus vitarum Ioannis Petrucci, citharistae gregis, atque Michaelis Portnoy gregis tympanistae pristini. A Nightmare to Remember narrat de calamitate autocinetica, quae familiae Petrucci accidit, cum Iohannes puer esset. A Rite of Passage tractat latomismum. Wither carmen de carminibus componendis scripsit Petrucci. The Shattered Fortress a Portnoy scriptum est pars ultima seriei quinque carminum alcoholismum tractantium, quarum aliae partes sunt in albis Dream Theater gregis Six Degrees of Inner Turbulence, Train of Thought, Octavarium, Systematic Chaos. Carmen The Best of Times Portnoy de patre suo cancere mortuo conscripsit. The Count of Tuscany narrat de comite vero, in quem Petrucci se incidisse autumat.
Carmina albi
- A Nightmare to Remember - 16:10
- A Rite of Passage - 8:36
- Wither - 5:25
- The Shattered Fortress - 12:49
- The Best of Times - 13:09
- The Count of Tuscany - 19:16