Quantum redactiones paginae "Sirmio" differant
a.Ch.n. = a.C.n. |
Catullus dicitur preferendum est quod passivum 'dicitur' subjectum personale requirit. |
||
Linea 39: | Linea 39: | ||
== Monumenta Catullo dicata == |
== Monumenta Catullo dicata == |
||
Sirmioni sita est villa quae vulgo Catulli Specus (''Grotte di Catullo'') dicitur, quoniam Marinus Sanudo [[Venetiae|Venetus]] (circa annum 1500) putavit errans villam esse Catulli domicilium. Illa vero, inter [[Saeculum 1 a.C.n.|saecula 1 a.C.n.]] et [[Saeculum 1|1 p.C.n.]] instructa, non Catulli domus erat, sed certum est [[poeta]]m Sirmioni villam quamdam habuisse (vide eius [[poesis Catulli|carmen XXXI]]), etsi ubi nescitur. Dicitur etiam |
Sirmioni sita est villa quae vulgo Catulli Specus (''Grotte di Catullo'') dicitur, quoniam Marinus Sanudo [[Venetiae|Venetus]] (circa annum 1500) putavit errans villam esse Catulli domicilium. Illa vero, inter [[Saeculum 1 a.C.n.|saecula 1 a.C.n.]] et [[Saeculum 1|1 p.C.n.]] instructa, non Catulli domus erat, sed certum est [[poeta]]m Sirmioni villam quamdam habuisse (vide eius [[poesis Catulli|carmen XXXI]]), etsi ubi nescitur. Dicitur etiam Catullus ibi hospitem [[Gaius Iulius Caesar|C. Iulium Caesarem]] accepisse. |
||
[[Categoria:Urbes Italiae in Langobardia]] |
[[Categoria:Urbes Italiae in Langobardia]] |
Emendatio ex 17:47, 29 Martii 2014
Sirmio (-onis, f.; Italice Sirmione) est oppidum apud Benacum lacum inferiorem, in provincia Brixiana, clarum ob C. Valerii Catulli Veronensis oriundi domicilium. Incolae Sirmionenses appellantur.
Historia
Sirmio, iam a quinto millennio a.C.n. habitata, urbs facta est in dicione Romana, primo saeculo a.C.n. Medio Aevo, nobilis Veronensis familia Scaligera Sirmionem tenebat, quae sita inter Veronam et Brixiam est. Ab anno 1405, Respublica Veneta Sirmionis potita est.
Monumenta Catullo dicata
Sirmioni sita est villa quae vulgo Catulli Specus (Grotte di Catullo) dicitur, quoniam Marinus Sanudo Venetus (circa annum 1500) putavit errans villam esse Catulli domicilium. Illa vero, inter saecula 1 a.C.n. et 1 p.C.n. instructa, non Catulli domus erat, sed certum est poetam Sirmioni villam quamdam habuisse (vide eius carmen XXXI), etsi ubi nescitur. Dicitur etiam Catullus ibi hospitem C. Iulium Caesarem accepisse.