Quantum redactiones paginae "Pocahontas" differant

E Vicipaedia
Content deleted Content added
Article from Nutting
(eadem)

Emendatio ex 02:00, 6 Iunii 2013

Pocahontas

Prope coloniam, qua Britanni in Virginiam deduxerant, habitabat quidam rex Indus, cui erat filia pulchra. Puella, quae Pocahonta appellabatur, colonos amavit, olimque servaverat eum ducem, de quo supra multa dixi; nam traditum est, cum ille ab Indis captus esset, hostesque cum interficere vellent, regis filiam suum corpus interposuisse. Id tamen multi credunt numquam esse factum, Fabrumque postea mentitum esse. Sed frumento certe et carne Pocahonta colonos saepe iuvit, et quondam ad oppidum nuntium misit, cum hostes oppidanos occidere pararent.

Interdum coloni, quorum copiac semper parvae erant, fame paene perierunt; quin etiam olim, quamquam libenter equos quoque edebant, homines multi mortui sunt. Tum, impetum Indorum timientes, oppidani ipsam rapuerunt Pocahontam mensesque multos pro obside tenuerunt, ut pater, filia capta, amicus esse cogeretur. Puellam, dum in oppido moratur, unus ex colonis amare coepit. Qui, cum eam in matrimonium duxisset, ad Britanniam cum uxore est profectus; ubi paulo post Pocahonta mortua est.

Notae

Nexus externi

Vicimedia Communia plura habent quae ad Pocahontas spectant.

Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!