Quantum redactiones paginae "Dux rectionis" differant

E Vicipaedia
Content deleted Content added
Addbot (disputatio | conlationes)
m Addbot 20 nexus intervicos removet, quod nunc apud Vicidatam cum tessera d:q2285706 sunt
Linea 7: Linea 7:
==Vide etiam==
==Vide etiam==
*[[Rectio]]
*[[Rectio]]
*[[Minister primarius]]
*[[Primus minister]]
*[[Caput civitatis]]
*[[Dux civitatis]]


[[Categoria:Munera]]
[[Categoria:Munera]]

Emendatio ex 12:59, 27 Aprilis 2013

Dux rectionis est praecipuus rectionis exsecutivi rami officiarius, saepenumero ministrorum consilio praeses. In systemate parlamentario, dux gubernationis crebro minister primarius, Praeses Gubernationis, Praeses consilii ministrorum etc nominatur. In praesidentialibus rebus publicis aut monarchia, dux gubernationis idem homo velut dux civitatis esse solet, qui saepe praesides aut monarcha respective? appellatur.

Praesens principatus ducis gubernationis cum maxima diaconia in democratica civitate Tage Erlander, primus minister Sveciae ex anno 1946 in 1969, est, continuo summa viginti trium annorum. Octo comitiorum summam vicit, et denique propter provectam aetatem secessus est.

In systemate semipraesidentiali, dux gubernationis ambobus, duci civitatis, et potestati legisferae (velut parlamento) respondere debet. Exemplum est Francica Quinta Res Publica (ex anno 1958 usque ad praesens), ubi Praeses Rei Publicae (Francogallice Président de la République) primum ministrum nominat, sed aliquem qui gubernationalia munera perficere possit eligere debet et Conventi Reipublicae (Francogallice Assemblée nationale) favorem habet. Cum oppositio Conventum Reipublicae (et ergo gubernationis aerarium et maximam legislationis partem) dominatur, praeses quidem ex oppositione primum ministrum eligere cogitur; talibus in casibus, cohabitatione nominatis, gubernatio intestinam civitatis politiam dominatur, dum praeses politicae externae valde restringitur.

Vide etiam