Quantum redactiones paginae "Married... with Children" differant

E Vicipaedia
Content deleted Content added
No edit summary
m r2.7.1) (automaton addit: ko:못말리는 번디 가족
Linea 26: Linea 26:
[[id:Married with Children]]
[[id:Married with Children]]
[[it:Sposati... con figli]]
[[it:Sposati... con figli]]
[[ko:못말리는 번디 가족]]
[[lt:Vedęs ir turi vaikų]]
[[lt:Vedęs ir turi vaikų]]
[[lv:Precējies. Ir bērni]]
[[lv:Precējies. Ir bērni]]

Emendatio ex 18:10, 2 Martii 2013

Married... with children (scilicet Coniuges... cum liberis) est situcomoedia Americana, quae vitam familiae Bundy Sicagi tractat. Fox Network 259 episodia ab anno 1987 in undecim gradibus distributa effecit.

Pater familias est Al Bundy (agitur ab Edvardo O'Neill), qui in sutrina laborat calceos muliebres vendens. Uxor eius est Peggy (Katey Sagal), quae pigerrima est et totum diem televisionem spectat. Kelly (Christina Applegate) filia est puella bella specie sed stulta, itaque multi viri eam adamant. Bud vel Budrick Franklinus (David Faustino) filius natu minor est callidissimus prudentissimusque familiae, sed puellis eget. Kelly et Bud saepe pugnant. Praeterea eis est canis nomime Buck.

Finitimi sunt Marcia (Amanda Bearse) et Stephanus Rhoades (David Garrison). In gradu quarto Steve eam relinquit et in gradu quinto Marcy Jefferson D'Arcy (Ted McGinley) nubit.