Quantum redactiones paginae "Syntagma (grammaticum)" differant

E Vicipaedia
Content deleted Content added
Paginam instituit, scribens ''''Syntagma''' (a Graeco {{Polytonic|σύνταγμα}} 'ordinatio, agmen') est pars sententiae aut ceterae verborum ...'
 
No edit summary
Linea 5: Linea 5:
: ''Canis vicini totam noctem latravit.''
: ''Canis vicini totam noctem latravit.''


Quae sententia ex tribus syntagmatibus constat, quae sunt [canis vicini], [totam noctem], [latravit]. Syntagma ex principali nominatur. Itaque [canis vicini] syntagma nominale est, quia ''canis'', verbum principale, nomen est. Principale ''canis'' complementum ''vicini'' regit. Figura ''vicini'' potest etiam dici ex hoc principali dependere. Item [totam noctem], ubi ''totam'' adiectivum principali ''noctem'' adiectum est. [latravit], verbum temporale, principale syntagmatis verbalis est; quod praeterea regit syntagma nominale [totam noctem], quod adverbialiter ex [[verbum (temporale)|verbo]] ''latravit'' dependet.
Quae sententia ex tribus syntagmatibus constat, quae sunt [canis vicini], [totam noctem], [latravit].





Emendatio ex 20:52, 22 Februarii 2013

Syntagma (a Graeco σύνταγμα 'ordinatio, agmen') est pars sententiae aut ceterae verborum constructionis.

Sententia, si syntaxin respicias, constat ex membris minoribus quae syntagmata appellantur. Syntagma autem ex parte nucleari unum aut plura complementa regenti consistit. Quae pars nuclearis principale (sc. verbum) appellatur, et complementum etiam (verbum) rectum dicitur. Sit sententia:

Canis vicini totam noctem latravit.

Quae sententia ex tribus syntagmatibus constat, quae sunt [canis vicini], [totam noctem], [latravit]. Syntagma ex principali nominatur. Itaque [canis vicini] syntagma nominale est, quia canis, verbum principale, nomen est. Principale canis complementum vicini regit. Figura vicini potest etiam dici ex hoc principali dependere. Item [totam noctem], ubi totam adiectivum principali noctem adiectum est. [latravit], verbum temporale, principale syntagmatis verbalis est; quod praeterea regit syntagma nominale [totam noctem], quod adverbialiter ex verbo latravit dependet.