Quantum redactiones paginae "Sirmio" differant
m r2.7.1) (automaton addit: fi:Sirmione |
m r2.7.3) (automaton addit: zh:西尔苗内 |
||
Linea 75: | Linea 75: | ||
[[vo:Sirmione]] |
[[vo:Sirmione]] |
||
[[war:Sirmione]] |
[[war:Sirmione]] |
||
[[zh:西尔苗内]] |
Emendatio ex 08:49, 23 Septembris 2012
Sirmio (-onis, f.; Italice Sirmione) est oppidum apud Benacum lacum inferiorem, in provincia Brixiana, clarum ob C. Valerii Catulli Veronensis oriundi residentiam. Incolae Sirmionenses appellantur.
Historia
Iam a V millennio a.Ch.n. habitata, Sirmio urbs fit sub dicione Romana, I saec. a.Ch.n. Medio Aevo nobilis Veronensis familia Scaligera Sirmionem tenet, quae sita inter Veronam et Brixiam est. Ab anno 1405 Respublica Veneta Sirmionis potita est.
Monumenta Catullo dicata
Sirmioni sita est villa, quae vulgo Catulli Specus (Grotte di Catullo) dicitur, quoniam Marinus Sanudo Venetus (circa annum 1500) putavit errans villam esse Catulli domicilium. Illa vero, inter saeculum I a.Ch.n. et I p.Ch.n. instructa, non Catulli domus erat, sed certum est poetam Sirmioni villam quamdam habere (vide eius carmen XXXI), etsi ubi nescitur. Dicitur etiam Catullum ibi hospitem C. Iulium Caesarem accepisse.