Quantum redactiones paginae "Victoria (imperatrix Germaniae)" differant
mNo edit summary |
m r2.7.2+) (automaton mutat: th:เจ้าหญิงวิกตอเรีย พระราชกุมารี |
||
Linea 50: | Linea 50: | ||
[[sk:Viktória von Sachsen-Coburg]] |
[[sk:Viktória von Sachsen-Coburg]] |
||
[[sv:Viktoria av Storbritannien (tysk kejsarinna)]] |
[[sv:Viktoria av Storbritannien (tysk kejsarinna)]] |
||
[[th:เจ้าหญิงวิกตอเรีย พระ |
[[th:เจ้าหญิงวิกตอเรีย พระราชกุมารี]] |
||
[[zh:腓特烈皇后]] |
[[zh:腓特烈皇后]] |
Emendatio ex 10:50, 19 Aprilis 2012
Victoria Adelhaidis Maria Ludovica (nata 21 Novembris 1840 Londinii, mortua 5 Augusti 1901 in palatio Friedrichshof in oppido Kronberg in Tauno monte) imperatrix Germaniae fuit.
Familia
Mater eius Victoria regina Britanniarum fuit, pater Albertus Saxoniae-Coburgi-Gothae fuit. Die 25 Ianuarii 1858 Friderico III principi Borussiae nupsit. Cum eo octo liberos habuit, i.a. et Gulielmum, qui postea imperator ultimus Germaniae factus est.
Vita
Victoria, quae liberalibus consiliis instituta est, anno 1856 principem Fridericum cognovit, cui anno 1858 nupsit. Cum eo Berolinum movit. Anno 1861 Fridericus heres solii factus est, cum Gulielmus I pater maritu novus rex Borussiae successit. Imperio Germanico anno 1871 condito Fridericus nunc et heres Germaniae fuit. Sed cum Gulielmus I die 9 Martii 1890 mortuus esset, Fridericus III filius iam cancro Laryngis graviter aegrotus erat. Iam die 15 Iunii eiusdem anni mortuus est et Gulielmus II filius Victoriae ei successit.
Propter consilia eius liberalia, quae etiam Fridericus maritus accepisset, Victoria multis Theodiscis, inter eos et Otho de Bismarck erat, displicuit. Gulielmus II matrem e palatio Potestampii pepulit. Itaque vidua in monte Tauno heriditate accepta palatium exstrui iussit, quod nomine mariti Friedrichshof (Lat.: Aula Friderici) nominavit. Ibi anno 1901 mortua est, paucos menses post matris mortem.
Nexus externi
Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes! |