Quantum redactiones paginae "Quintus Ennius" differant

E Vicipaedia
Content deleted Content added
m robot Adding: sr:Квинт Еније
m robot Adding: es:Ennio
Linea 14: Linea 14:
[[de:Quintus Ennius]]
[[de:Quintus Ennius]]
[[en:Ennius]]
[[en:Ennius]]
[[es:Ennio]]
[[fi:Ennius]]
[[fi:Ennius]]
[[fr:Ennius]]
[[fr:Ennius]]

Emendatio ex 15:59, 25 Novembris 2006

Quintus Ennius, poeta, natus anno a.Chr.n. CCXXXIX., mortuus anno CLXIX.

Q. Ennius poeta aequalis Plauti, sed minor natu, aliter atque ille in omni poesis genere versatus est. Rudiis Calabra in civitate natus et ex ea Italiae parte ortus, cui cum Magna Graecia erat commercium, Graece, Osce, Latine scivit, ut tria se corda habere diceret. is Romam advectus a Catone maiore alterum post Naevium carmen epicum de rebus gestis populi Romani composuit, quod annales inscriptum est. narravit autem omnia ab initiis, quae fabulis antiquissimis memoriae tradita sunt, usque ad tempora sua Graecorum exemplo versu usus heroico, quo semel instituto in genere epico Saturnium numerum penitus obliteravit. in fabulis faciendis comoedias quidem non neglexit, sed propter tragoedias et praetextatas, quarum multa fragmenta extant, maxima laude affectus est. neque vero nugae eius ipsae admiratione indignae. saturae quidem inventor fuit, quam totam Romanam fuisse quis est qui nesciat?

Nexus externi

Vicicitatio habet citationes quae ad Quintus Ennius spectant.