Quantum redactiones paginae "Labrum (anatomia)" differant
Content deleted Content added
m bot mutat: hy:Շրթունք |
m bot addit: ro:Buză |
||
Linea 70: | Linea 70: | ||
[[pt:Lábio]] |
[[pt:Lábio]] |
||
[[qu:Wirp'a]] |
[[qu:Wirp'a]] |
||
[[ro:Buză]] |
|||
[[ru:Губы]] |
[[ru:Губы]] |
||
[[scn:Labbru]] |
[[scn:Labbru]] |
Emendatio ex 06:36, 21 Aprilis 2010
Labrum (diminutive labellum) sive labium est mollis extrema pars oris hominis aliorumque animalium nonnullorum. Labra bina sunt, quippe quae in labris superiore et inferiore consistant. Labra e textu musculari striato constant et, quoniam melanocytis carent, vasis sanguineis e cute perlucentibus rubra videntur.
De vocabulorum vi ac usu commentarius
Quod ad significationem attinet, variae differentiae inter se contrariae inventa sunt a grammaticis posterioris Latinitatis:[1]
Labrum | Labium | Grammaticus |
---|---|---|
maius | minus | Donatus |
minus | maius | Verrius Flaccus |
superius | inferius | Donatus |
inferius | superius | Agroecius |
virorum | mulierum | Servius |
ferarum | hominum | Differentiae apud c. Montepessulanum[2] |
Si autem antiquorum auctorum usum inspicimus, constat Plinium recte sentisse: "labra et labia indistincte dicuntur."[3] Attamen Plinius ipse labrum praetulit labio, item ut alii quoque auctores antiqui praeter Christianos, apud quos labium praevalere videtur.