Quantum redactiones paginae "Labrum (anatomia)" differant
Content deleted Content added
No edit summary |
No edit summary |
||
Linea 22: | Linea 22: | ||
|} |
|} |
||
Si autem antiquorum auctorum usum inspicimus, constat [[Gaius Plinius Secundus|Plinium]] recte sentisse: "''labra'' et ''labia'' indistincte dicuntur."<ref>Plinius, ''Dub.serm.'' (frg. apud Charisium 103.4 Keil).</ref> Attamen Plinius ipse ''labrum'' praetulit ''labio'', item ut alii quoque auctores antiqui praeter Christianos, apud quos ''labium'' praevalere videtur. |
|||
== Notae == |
== Notae == |
Emendatio ex 20:10, 23 Ianuarii 2010
Labrum (diminutive labellum) sive labium est mollis extrema pars oris hominis aliorumque animalium nonnullorum. Labra bina sunt, quippe quae in labris superiore et inferiore consistant. Labra e textu musculari striato constant et, quoniam melanocytis carent, vasis sanguineis e cute perlucentibus rubra videntur.
De vocabulorum vi ac usu commentarius
Quod ad significationem attinet, variae differentiae inter se contrariae inventa sunt a grammaticis posterioris Latinitatis:[1]
Labrum | Labium | Grammaticus |
---|---|---|
maius | minus | Donatus |
minus | maius | Verrius Flaccus |
superius | inferius | Donatus |
inferius | superius | Agroecius |
virorum | mulierum | Servius |
ferarum | hominum | Differentiae apud c. Montepessulanum[2] |
Si autem antiquorum auctorum usum inspicimus, constat Plinium recte sentisse: "labra et labia indistincte dicuntur."[3] Attamen Plinius ipse labrum praetulit labio, item ut alii quoque auctores antiqui praeter Christianos, apud quos labium praevalere videtur.