Roman numeral 10000 CC DD.svg

Echometrum

E Vicipaedia
(Redirectum de Sonar)
Salire ad: navigationem, quaerere
Monitorium echometri.

Echometrum,[1] sive Anglice sonar (acronymum dictionis sound navigation and ranging), est instrumentum ad detegendum rei cuiuspiam locum et abstantiam propagatione soni saepissime subaquanei. Ubi opus est fundum maris describere, situm navis fractae definire, navigia submarina prosequi, pisciumque agmina indagare, perutile est ad echometriam decurrere.

Signale soni pulsuosum ("ping") ex echometro emissum hydrophono, microphono subaquaneo, auditur. Frequentia echometri 5-50 kHz esse solet. Ex forma signalis etiam genus fundi conici potest.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Tuomo Pekkanen & Reijo Pitkäranta, Lexicon hodiernae Latinitatis Finno-Latino-Finnicum. Societas Litterarum Finnicarum, 2006.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Aretz, Gerhard. 2006. Sonar in Theorie und Praxis für Unterwasser-Anwendungen. Münster: Monsenstein und Vannerdat.
  • Ulrick, Robert J. 1975. Principles of Underwater Sound. 2nd edition. New York: McGraw-Hill Book Company.