Salome (discipula)
Appearance
Vide etiam paginam discretivam: Salome.
Salome fuit socia vel discipula Iesu Christi. De ea pauca dicit evangelium secundum Marcum nec eam in numerum discipulorum includit. Plura dicunt libri apocryphi. In evangelio Thomae Salomen se praetendentem discipulam esse Iesus non negat. Liber De resurrectione Christi apostolo Bartholomaeo tributus Salomen dixit Iesum temptavisse; in fragmentis autem evangelii Aegyptiorum Graeci Salome rogat Iesum de sexu et de procreatione, et in evangelio Thomae asseverat Iesum lectum suum ascensisse. Secundum protevangelium Iacobi et librum de infantia Salome post obstetricem prima probavit virginitatem Mariae. Secundum homiliam Evodii de assumptione Virginis, Salome aliique discipuli et discipulae cum Maria habitaverunt post passionem Domini.
Fontes
[recensere | fontem recensere]- Evangelium secundum Marcum 15.40-41, 16.1-8[1]
- Evangelium Aegyptiorum fragmenta a Clemente Alexandrino servata (James et Elliott pp. 16, 18)
- Evangelium secundum Thomam 61 (James et Elliott p. 143)
- Protevangelium Iacobi 14 (James et Elliott pp. 64-65)
- Liber de infantia Matthaeo tributus (James et Elliott pp. 93-94)
- De resurrectione Christi liber Bartholomaeo tributus (James et Elliott p. 669)
- Historia Iosephi fabri lignarii 8 Versio
- Homilia Evodii archiepiscopi Romae 5 (James et Elliott p. 695)
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ In interpolationibus huius evangelii Evangelium secretum Marci appellatis Salomen reperimus etiam ad 10.46 (M. R. James, J. K. Elliott, The Apocryphal New Testament p. 149)
Nexus externus
[recensere | fontem recensere]Vicimedia Communia plura habent quae ad Salome (discipula) spectant (Midwife Salome, Salome (disciple)). |