Richardus Cromwell
Richardus Cromwell (4 Octobris 1626 - 12 Iunii 1712) filius erat Olivarii Cromwellis et Angliae et Scotiae et Hiberniae Dominus Protector a die 3 Septembris 1658 usque ad 25 Maii 1659.
Quod fratres sui natu maiores iam mortui erant, post patris mortem factus est Dominus Protector. Cum iam antea in Camera Communium sederet, tamen et voluntas et peritia ei defuerunt ad manendum Dominum Protectorem. Cum postulatum esset a Parlamento, officium sine dubitatione deposuit et sua voluntate actus in exilium iit. Itaque paulo post Carolus II factus est et Angliae et Scotiae et Hiberniae rex.
Aliter quam factum est patre suo non accusatus est causa interfectionis Caroli I regis.
1680 rediit Angliam et ibi usque ad mortem reductus in solitudinem vixit.
Nomen
[recensere | fontem recensere]In sigillo Richardi Cromwell nomen titulosque eius sic scripta sunt: RICHARDVS DEI GRA[TIA] REIPUBLIC[AE] ANGLIAE SCOTIAE ET HIBERNIAE &C PROTECTOR.[1]
Antecessor: Olivarius Cromwell |
Index Regum Britanniae | Successor: Carolus II |