Pheromonum

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Pheromonum[1] est odoramentum semiochemicum ex plurimorum animantium glandulis fragrans, quod inter eiusdem generis animantia tale aliquid communicat, cuius vi et effectu in animantibus hoc signale odorabile recipientibus quaedam animi corporisve adfectio nascatur. Pheromona, prout animantia adfecta se praebent, in varias classes dividi possunt, sicut pheromona monitoria, pheromona congregalia, pheromona sexualia, pheromona vestigatoria, etc.

De etymologia[recensere | fontem recensere]

Anno 1959 Petrus Karlson et Martinus Lüscher, biochemici Germanici, novum terminum biologicum introduxerunt, quem Anglice pheromone appellabant.[2] Quod vocabulum ex verbis Graecis, quae sunt φέρειν 'ferre' et ὁρμᾶν 'incitare', composuerunt. Quibus verbis adlatis imprimis notionem 'cito transferendi' indicare voluerunt, nam vocabulum commenticium *pherormone expressis verbis repudiaverunt, quod pheromona, quamvis certam similitudinem haberent, reapse non hormona essent.[3]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Ephemeris 2006 (Leo Latinus)
  2. Karlson & Lüscher (1959a)
  3. Karlson & Lüscher (1959b)

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Karlson, Peter & Lüscher, Martin (1959a): Pheromones: a New Term for a Class of Biologically Active Substances. Nature 183: 55–56
  • Karlson, Peter & Lüscher, Martin (1959b): The Proposed Biological Term 'Pheromone'. Nature 183: 1835