Latinitas bona

Observatorium montis Purpurei

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Observatorium montis Purpurei

Observatorium montis Purpurei, seu Observatorium Zijin Shan (Sinice 紫金山天文台, Zĭjīnshān Tiānwéntái), est observatorium astronomicum in monte Purpureo Nanchini situm, quod diu astronomus Zhang Yuzhe (1902–1986) rexit. Ab annis 1980 propter pollutionem luminosam munere observatorii fungi desiit. Deinde in locum educationis doctrinaeque popluaris commutatum est, observatione astronomica in quinque aliis observatoriis facta, in Qinghai, Ganyu, Xuyi, Honghe, ac Qingdao sitis. Observatorium montis Purpurei est pars Academiae scientiarum Sinicae.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

  • Situs observatorii interretialis (Sinice, Anglice)