Nicetas Eugenianus

E Vicipaedia
(Redirectum de Nicétas Eugenianos)
Wikidata Nicetas Eugenianus
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 12. saeculum;
Obitus: unknown value;
Patria: Imperium Romanum Orientale

Nicetas Eugenianus est scriptor Byzantinus qui floruit duodecimo saeculo.

Erat discipulus, aut amicus Theodori Prodromicui defuncto composuit monodiam.

Notus est praecipue ut auctor mythistoriae 3 641 versibus duodecasyllabis, distributae in novem libros, cui titulus Drosillae et Chariclis rerum libri; quae mythohistoria scripta est - ut auctor ipse confitetur - ad imitationem De Rhodanthes et Dosiclis amoribus librorum IX quos Theodorus Prodromus composuit. Ambae quidem fabulae redolent Aethiopica d'Heliodori Emesiani, sed Drosillae et Chariclis rerum librii praecipue sunt referti citationibus et memoriis antiquarum litterarum. Est fabula de duobus amantibus adulescentibus, cuius urbem aggrediuntur Parthes ipsa die nuptiarum; capiuntur et transferuntur ab inimicis et multa alia pericula illis adveniunt.

Haec mythohistoria edita est olim primum a Boissonade (Lutetiae, anno 1819), et in libro nuncupato Erotici græci a Didot (ibidem, anno 1856).

Editiones[recensere | fontem recensere]

  • Louis Petit (éd.), « Monodie de Nicétas Eugénianos sur Théodore Prodrome », Vizantiiskii vremennik 9, 1902, p. 446-463.
  • Fabrizio Conca (éd.), Nicetas Eugenianus. De Drosillæ et Chariclis amoribus (London Studies in Classical Philology, 24), Amsterdam, J. C. Gieben, 1990.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Marie-Nicolas Bouillet et Alexis Chassang (dir.), « Nicétas Eugenianus » dansDictionnaire universel d’histoire et de géographie, 1878 (vide vicifontem (Francice))
  • Corinne Jouanno, « Nicétas Eugénianos, un héritier du roman grec », Revue des études grecques, vol. 102, n° 487-89, 1989, p. 346-360.